#Dan. XIII#Dan. XIV#II Cor. XII
Sequitur historia Susannae, quam Hebraeus non habet in libro Danielis. Et vocat eam fabulam, non quod inficietur rem gestam, sed quod in ea falsum legitur de sacerdotibus lapidatis, quos Jeremias adustos testatur. Et quia fabulamur eam scriptam a Daniele, cum a quodam Graeco scripta fuerit: quod probatur ex eo quod quaedam allusio verborum facta sit ibi nominibus arborum, videlicet apotoy, cymi, cyse, apotoy, primi, prise. Tales enim allusiones verborum, et arborum nomina, non inveniuntur in Hebraeo. In translatione quidem nostra una ex eis allusionibus qualiscunque legitur, ut cum dixisset sacerdos sub schino, respondit Daniel verbum, quasi alludens nomini, scindet te medium. Expressius fieret, si diceretur ita, sub ilice, et adderetur: Illico angelus Domini scindet te. Eadem allusio potest fieri verbi ad nomen temporis, ut si diceretur: Factum est hoc feria secunda, et responderetur: Feriat te Deus. Hanc eamdem historiam vocat Origenes fabulam in decimo Stromatum, id est Instructionum, forte secundum editionem, quam sub obeloet asterisco composuit, stromata vocavit, quia per eam plenius nos instruxit. Apparet autem hoc factum esse adhuc recenti captivitate, quia Daniel adhuc juvenis erat. Porro Susanna, uxor Joachim, pulchra erat nimis. Et exarserunt in eam duo seniores judices illius anni, de quibus dicit Dominus: Iniquitas egressa est in Babylone a senioribus judicibus. Tradunt Hebraei quia mulieres in hoc decipiebantur, quia dicebant se esse de stirpe David, et Christum de semine suo nasciturum. Hi statuerunt in commune tempus, quo Susannam possent invenire solam, et latuerunt post meridiem in pomario Helciae. Et ingressa est Susanna volens lavari, id est ungi pro consuetudine terrae, et misit puellas ad afferendum oleum et smegmata. Est autem proprie smegma hordeum cum palea, unde faciunt mulieres decoctionem forte ad nitorem faciei. Tunc currentes senes ad eam dixerunt: Commiscere nobiscum, alioquin feremus contra te testimonium adulterii. Et elegit Susanna incidere in manus eorum, potius quam peccare in Deum. Et exclamavit: et accurrentes famuli, erubuerunt, cum audissent senes loqui. Altera die statuta est Susanna in medio populi, et ponentes senes manus suas super caput ejus, contestati sunt se vidisse juvenem et ipsam pariter commisceri, et condemnaverunt eam ad mortem. Et clamavit Susanna voce magna ad Deum: Domine, tu scis, quia ignorans morior. Cumque traheretur suscitavit Deus spiritum pueri, cui nomen Daniel. Non est credendum his qui dicunt Danielem mortuum fuisse, et suscitatum tunc, et deinceps fuisse prophetam, sed tunc manifestavit Dominus Spiritum sanctum fuisse in eo, qui prius, quasi latens, quiescebat. Et ait Daniel ad populum: Revertimini ad judicium, quia falsum locuti sunt adversus eam. Cumque revertissent, separavit Daniel senes ab invicem, et advocans unum dixit: Sub qua arbore vidisti eos colloquentes, qui ait: Sub schino, quam Latini dicunt ilicem, vel lentiscum. Et advocatus alter dixit: Sub prino. Et acclamavit populus in eos propter dissonantiam, et interfecerunt eos, id est regi tradiderunt interficiendos. Et factus est Daniel magnus in populo in die illa, et deinceps. Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus regnum ejus, id est regnum Persarum. Forte hic determinatur tempus, quo liberata est Susanna, quando scilicet Cyrus factus est rex Persarum, et Darius rex Medorum. Vel potius determinet tempus sequentis historiae, quae hic inchoat, et adhuc stabat regnum Babylonis, et erat in Babylone rex, de quo statim sequitur: Erat autem Daniel conviva regis, et honoratus super omnes amicos ejus. Cujus nomen, quia tacet historia, potest intelligi fuisse pater Baltassar, vel ipse Baltassar, sub quo factum est a Daniel, quod legitur in fabula Belis, et draconis, quam fabulam appellat Hebraeus, eo quod falsum legitur in eo, et impossibile de translatione Habacuc. Et refert Hieronymus, quod cum dixisset ei Hebraeus talem translationem corporalem nusquam factam esse, respondit quidam sciolus, qui erat cum eis, Ezechielem translatum de Chaldaea in Judaeam. Et irrisit eum Hebraeus dicens: In littera expressum est, quod Ezechiel translatus est in spiritu. Unde Apostolus noster caute locutus est dicens: Sive in corpore, sive extra corpus, nescio, Deus scit. Et addidit Hebraeus nil in hac fabula propheticum narrari, sed opus tantum ex industria factum